Breves notitiae 2015

Breves notitiae 2015

BREVES DE ACADEMIAE VITA NOTITIAE
scripsit ROBERTUS SPATARO

Anno MMXV a partu Virginis iam exeunte, lectores commentariorum c. t. «Latinitas – nova series» quaedam de vita academiae pontificiae Latinitatis cognoscere procul dubio expetunt. Scito, igitur, o benevole Lector, mense Decembri anni MMXIV, quosdam magistros doctissimos esse cooptatos inter sodales academiae. Qui renuntiati sunt sodales per litteras subscriptas ab eminentissimo domino ioanne Francisco patre purpurato Ravasi, qui pontificio Consilio pro cultura feliciter praeest. Cum autem quinam sint tanti magistri scisciteris, iuvat me tibi eorum nomina referre : Feliz Maria aracena, Hispanensis; Remigius Brague, Gallus; Mirella Ferrari, itala; Robertus Godding, Belga; philippus Hardie, anglus; Guilelmus Klingshirn ex Civitatibus Foedaratis; petrus Kruschwitz, Germanus; Michael Guilelmus Libambu, Congolensis; Hermannus Malaspina, italus; Marcus Martinho dos Santos, Brasiliensis; paulus Mattei, Gallus; arnaldus Monteiro do espíritu Santo, Lusitanus; Stephanus Oakley, anglus. Quem cum indicem percurrisses, pro certo ipse animadvertisti sodales multis ex gentibus esse electos. Quod patefacit Latinitatem excoli apud fere omnes populos toto orbe terrarum. Compertum insuper habe, o amice Latinitatis, omnes sodales, cum gratias egissent propter munus sibi concreditum, vota solvisse se operam eamque multam daturos linguae Latinae provehendae.
Mense autem iunio, anno MMXV, domicilium Academici collocaverunt apud domum a Sancto Callisto nuncupatam. Quod agendum fuit quoniam sedes, quae ante posita erat apud aedes pontificii Consilii pro cultura, nunc adhibetur, anno iubilei de misericordia a Summo pontifice indicto, pluribus negotiis suscipiendis a pontificio Consilio pro nova evangelizatione.
Sodales autem, ab ivano dionigi praeside academiae arcessiti, assiduos quidem habuerunt conventus in quibus de variis rebus prudenter collocuti sunt. nec tamen tibi videtur minoris esse momenti quod omnium consensu ipsi deliberaverint ut collectio librorum, a sodalibus ipsis confectorum, in vulgum ederetur, cui titulus « Studia humanitatis ». in votis quidem est ut iam priore parte anni MMXVi primus ex libris evulgetur.
Scias tandem, o candide Lector, pontificiam academiam Latinitatis, una cum moderatoribus instituti quod atrium gentium nominatur die xxiii mensis novembris anno MMXV frequentes pueros Romanos eorumque magistros convocavisse in auditorium amplum accomodatumque apud Musaeum Romanum quod Maxxi nuncupatur. Quo in conventu, «digito ergo sum» non sine argutiis appellato, praeclari viri iuvenes allocuti sunt. neque expedit te sedulum Latinitatis fautorem ignorare quinam fuerint illi viri doctissimi quorum nomina constat sane omnibus esse pernota : eminentissimum dico cardinalem ioannem Franciscum Ravasi, ivanum dionigi, iulium Giorello. placuit discipulis exaudire quod isti scite docuerunt, sapienter hortati sunt, graviter monuerunt. primum ivanus edixit sermonem Latinum, cum peculiaribus notis instruatur, quae sunt tum brevitas tum vis graves efferendi sententias, valde idoneum esse qui nostra aetate per instrumenta nuntiis vulgandis adhibeatur. Tum iulius, qua est doctrina, linguam Latinam minime emortuam habendam esse, vivam autem et vivificantem apud omnes homines qui altiora graviora potiora excolunt cogitata. denique ioannes Franciscus, cum quaedam praebuisset exempla, ostendit qua de causa lingua Latina ecclesiastica hodie quoque a multis usurpetur. Si tum roges cur adulescentes sint congregati, hoc sit tibi persuasum: pontificiam academiam Latinitatis, iuxta placita Benedicti XVI qui eam condidit, indesinenter Latinitatem tueri atque incrementare velle, ut pueri praesertim et adulescentes eius sapientia imbuantur eiusque pulchritudine instituantur.

 

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *