Breves notitiae 2014

Breves notitiae 2014

BREVES DE ACADEMIAE VITA NOTITIAE

scripsit ROBERTUS SPATARO

Doctissimi viri, in quibus plerique sacerdotes adnumerantur quique apud Sedem Apostolicam suam dant operam, cum essent ab Ivano Dionigi, Pontificiae Academiae Latinitatis praeside, vocati, die VIII mensis Iulii a.D. MMXIV, ad amplas Pontificii Consilii pro cultura aedes, alacres et laeti convenerunt, ut quoddam, idque gravius, pertractarent argumentum. Omnibus, ut patet, Latinitas viva est cordi. Tres enim circiter per horas disceptarunt de cognitione necnon de Latini sermonis usu apud Curiae Romane dicasteria. Quid maioris momenti illi dixerint viri, certiores lectores nostros facere conamur.

Cum eminentissimus autem dominus Ioannes Franciscus Ravasi, Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, qui Pontificio Consilio pro cultura praeest, hospites illustres benigne salutavisset humanissimeque suscepisset, Ivanus Dionigi, paucis sed disertis verbis, quo contenderet conventus explicavit et asseveravit Pontificiae Academiae Latinitatis sodales, pro viribus suis, futuros esse Latinitati colendae praesto apud Sedis Apostolicae officia, tribunalia, congregationes.

Quo facto, Daniel Gallagher, clarus apud Status Vaticani Secretariam scriptor Latinus, oratiunculam habuit. Qui doctus sacerdos dixit multa dicendi genera adhiberi, ut scripta ecclesiastica Latine conficiantur neque occasionem praetermisit, quin praecipuas referret res, quae in litteris, motu proprio a Benedicto XVI datis, quibus Latina Lingua titulus continentur.

Quo audito, eminentissimus dominus Franciscus cardinalis Coccopalmerio, praeclarus Pontificio Consilio legum textibus interpretandis praefectus, est locutus. Qui, magno Latini sermonis amore commotus, verbis tam urbanis quam salacibus adfirmavit Latini idiomatis ignorantiam inter ecclesiasticos viros sane diabolicum esse opus. Hoc insuper prudentissime proposuit idemque dixit se ea fisum esse spe, fore ut inter conventus mundanos Latina lingua usurparetur, per quam alius alium expeditius adloqueretur. Quod valde auditoribus placuit.

Tum vero, sua quisque vice, moderante Roberto Spataro, Pontificiae Academiae Latinitatis a secretis, locuti sunt omnes, qui conventui intererant, et unusquique diligenter exposuit qua ratione, quo modo, quali peritia, apud congregationes ad doctrinam fidei tuendam, ad cultum divinum fovendum, ad album sanctorum exarandum, aliaque dicasteria et tribunalia Romana sermo Latinus adhiberetur. Quid igitur sit ab omnibus relatum, summatim hic breviterque exponanus, opportunum videtur.

Primum enim procul dubio linguam Latinam illi callere debent viri, qui apud Sedem Apostolicam operantur, quandoquidem plurima monumenta,

130          BREVES DE ACADEMIAE VITA NOTITIAE

quibus fere quotidie utuntur quaeque in tabulariis et in bibliothecis servantur, hoc sunt nobilissimo idiomate confecta. Quos nec scripta apte interpretari nec vera iusta pulchra ex maiorum institutis sentire posse liquide patet, nisi Latinum intelligant sermonem. Nostra insuper quoque aetate, quamquam id longe minus frequenter quam temporibus actis fit, Latine tamen exarantur nec pauca nec parvipendenda documenta, quae a variis dicasteris Romanis mittuntur ad episcopos, ad congregationum moderatores et ordinum religiosorum, ad Christifideles laicos, quaeque Romano Pontifici remittuntur. In quibus, e. g., sententiae a Curiae Romanae tribunalium iudicibus prolatae sunt omnes ex more lingua Latina conscriptae.

Bullae quoque, quibus in beatorum numerum sancti adscribuntur, et actus, quibus fideles tam fortes viros vel mulieres venerentur, nec non epistulae, quibus, occasionibus datis, Summus Pontifex Episcopis gratulatur, Latine conficiuntur. Huc insuper accidit quod editiones typicae textuum, quibus ad cultum divinum rite exsequendum, sunt omnes lingua Latina exaratae.

Quam ob rem genus dicendi, quo per saeculorum decursum curiales Romani usi sunt quodque ulla sine intermissione est propter concinnitatem nobilitatem venustatem plurimi ductum, summa cum diligentia servetur oportet. Sedes enim Apostolica videtur toto orbe terrarum tamquam praesidium, quod Latinae linguae usum strenue tuetur eiusque notitiam indesinenter fovet. Qua ratione Latinus sermo et temporibus nostris provehatur a Romana Catholica Ecclesia oportet, ut haud raro supremi antistites elucidaverunt, cum claram extollerent perspicuitatem, elegantem decorem, nitidam brevitatem, quibus aptissime exprimuntur sententiae et proferuntur, quae ad fidei catholicae veritates, ad orationes liturgicas, ad leges iuris canonici pertinent.

Illi quidem viri qui conventui nostro interfuerunt, pro dolor, vehementissime omnes Latini sermonis intelligentiam magis magisque in annos tenuiorem fieri deplorarunt. Qua de causa summopere postulaverunt, ut ad ordines sacros tirones, methodis temporibus nostris accommodatis, satis Latina lingua edocerentur eamque adhiberent non tantum inter studia, sed etiam in commerciis inter se et in sacris libandis. Quod pertractatum est inter alterum conventum, quem anno praeterito, magistris Latinae linguae in pontificiis studiorum universitatibus vocatis, Pontificia Academia Latinitatis habuit. Ideoque quidam mentionem fecit Pontificii Instituti Altioris Latinitatis, in Urbe, quod Paulus VI eo condidit consilio, ut peritissimi sermonis Latini magistri instituerentur.

Die iam ad finem vertente, Ivanus Dionigi, salute hospitibus data, se laetum propter amorem erga Latinum sermonem ostendit. In cuius honorem “hymnum” extulerunt omnes homines qui conventui interfuerunt quique vota fecerunt ut Pontificia Academia Latinitatis eiusmodi incepta provehat peragatque ad Latinitatem colendam non tantum apud Curiam Romana sed apud etiam Ecclesiam universam.

BREVES DE ACADEMIAE VITA NOTITIAE     131

*

Quae sit “testificatio ad Latini sermonis peritiam comprobandam” est fusius enodatum. Nam occasione data et omnibus fere sodalium Pontificiae Academiae Latinitatis, a.d. III Kal. Nov. a. MMXIV, congregatis, aderant ex Italicis universitatibus praeclari magistri, quibus Paulus De Paolis, Guidus Milanese, Marcus Ricucci, Silvana Rocca, Mariella Tixi nomina sunt. Qui, ab Ivano Dionigi, Academiae praeside, plurimis salutibus acceptis, cur illud una cum Ligurum et Longobardorum moderatoribus institutionis scholasticae cepissent inceptum, diligentissime exposuerunt et luculentissime illustraverunt. Qui vero magistri omnimodis conantur, ut Latina lingua plurimi habeatur et communi iudicio ratio quidem apud scholas et studiorum universitates certissima adhibeatur. Qua quidem ratione quicumque magister usus, potest censere optimos discipulos, qui Latinum sermonem calleant. Ut tantum coeptum perficiatur, Latina quoque lingua inter idiomata, quae Res publica Europaea agnoscat, annumeretur oportet. Ad quod propositum adipiscendum quaedam testificationes, ab omnibus probatae, idonea videntur instrumenta. Ad linguae Latinae notitiam explorandam, unusquisque variis methodis uti potest. Ideoque sunt magistri, qui postulent ut discipuli textum Latinum in vulgarem reddant sermonem ; sunt etiam qui malint tirones, cum textum pervolverint, pensa diversa, ut paraphrases, conficiant. Disceptatione exeunte, Paulus De Paolis, qui professorum Latini sermonis coetui apud studiorum universitates Rei Publicae Italicae ( vulgo compendiatur CUSL ) praeest, hoc rettulit non minoris ponderis nuntium : quoddam specimen pro universis scholis Italicis ad testificationem consequendam, magistrorum societatem, cuius ipse moderatoris munere fungitur, daturam. Quibus prolatis, idem Paulus De Paolis ominatus est, ut Pontificia Academia Latinitatis et CSUL ad tantum coeptum persequendum ac perficiendum consocientur. Omnibus consentientibus, antequam sodales discederent, Pontificiae Academiae Latinitatis Praeses, Paulo d’Alessandro suadente, est hortatus ut in commentariis, qui Latinitas inscribuntur, symbolae, quae de hoc pertractent argumento eiusque momenti in illa Latini sermonis arte docendi, animo perlegantur intento. Quibus verbis tantique viri sententiae, ut par fuit, est ab omnibus plausum, quoniam hoc est semper praecipuum Academiae munus atque officium.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *