BREVES DE ACADEMIAE VITA NOTITIAE
scripsit ROBERTUS SPATARO
Quomodo in urbe apud Studiorum universitates Pontificias lingua Latina edoceatur, a. d. xIII Kal. Iul. a. MMxIII est fusius pertractatum inter Academiae conventum, cuius sodalibus praeclara Augustiniani Athenaei sedes pergratum praebuit hospitium. In urbis enim viis et in propinquo foro Petriano ardor et calor ferventes aestuabant. Frigidiore hoc in loco Pontificiae Academiae Latinitatis Sodales, Ivano Dionigi praeside et roberto Spataro a secretis moderantibus, expectatione omnium erecta, nonnullos audierunt magistros, eosdemque praeclaros, qui apud Facultates Pontificias Philosophiae, Sacrae Doctrinae et Iuris Canonici Latinum docent sermonem. omnes, brevi temporis spatio dato, omnimodis conantur, ut discipuli, praesertim tirones ad ordines sacros recipiendos, imbuantur, iuxta praecepta a romanis Pontificibus prudentissime sancita: se illis omnibus uti rationibus, quibus scienter textus Latine conscriptos intelligant veterumque sapientiam e purissimis hauriant fontibus.
Si igitur ex illius sessionis actis praecipua depromimus, procul dubio doctis nostrorum Commentariorum lectoribus hoc delectationi esse credimus.
Cum autem Ivanus Dionigi, Pontificiae Academiae Praeses ac Moderator, gratias propter invitationem acceptam doctis egerit viris, professores orat, ut quam accuratissime illustrent quod ipsis postulatum sit. unusquisque scilicet paucis exponat, quam methodum ad Latinam linguam docendam adhibuerit, quamdiu discipuli praelectiones audiant Latinitatisque studiis vacent, quae difficultates obstent, quae denique rationes ipsis auxilio sint, ut tirones non tantum sermonem Latinum discant verum eundem etiam diligant et in dies peritiores fiant.
varias methodos usurpant magistri: sunt enim, qui grammaticorum praeceptis maius tribuant pondus; nec tamen desunt qui, quendam linguae Latinae usum foveant vel in sermonibus cum discipulis habendis vel in scriptis eisdem exarandis. Tempora denique, quae ad Latinam linguam docendam servantur, in uniuscuiusque studiorum universitatis curriculo nec non apud unamquamque facultatem pontificiam non eadem esse comperimus. quam ob rem liquide patet, salvis paucis Athenaeis eisdemque valde probandis, parum temporis dari, ut discipuli valeant apteque antiquos doctrinae fontes interpretent.
Hic autem animadvertendum est tirones, scholas Latinas audientes, cum fere ex toto orbe catholico adveniant, haud raro in tantas ac tam multas incidere difficultates, ut lingua Latina magno sit ipsis impedimento. Nam sermonum rationes, quos cum matris lacte diutius sumpserunt atque usurpaverunt, linguam Latinam discentibus haud parvas praebent difficultates. Nihilo minus qui ex Sinarum, Afrorum Indorumque gentibus orti sunt, per arduos labores diligenter patratos in latino sermone ediscendo, felicem exitum persaepe habent. quod postulat ut, conatibus auctis, sicut nonnulli magistri rogant, methodi aptentur et subsidia idonea apparentur.
Academiae Latinitatis sessione peracta, omnes sodales necnon magistri animo laeto discesserunt, quia unicuique vehementer placuit alium audire et alium ex alio aliquid novi ediscere, quo melius in annos lingua Latina foveatur, edoceatur, usurpetur. hanc ob rem in votis est, sicuti Academiae Latinitatis Praeses ominatus est, ut eiusmodi circuli conveniantur ac magistrorum doctorumque greges saepius inter se de arte docendi colloquantur.
Ceterum Academia Latinitatis, a benedicto xvI condita, quod munus absolvere contendit, quo aptiores docendi rationes adhibeantur ad novas condiciones atque inter Academicas institutiones arctiores necessitudines et inquisitiones provehantur.